Episode 15 - A Gormless Grin, a Spanish Smile (Catullus 39)

(Toothpaste advertisement, 1938.)

(Toothpaste advertisement, 1938.)

 

Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usquequaque. si ad rei uentum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,           5
renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum est te mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs       10
aut parcus Vmber aut obesus Etruscus
aut Lanuuinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lauit dentes,
tamen renidere usquequaque te nollem:       15
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, 
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingiuam,
ut, quo iste uester expolitior dens est,          20
hoc te amplius bibisse praedicet loti. 

 

Bibliography

Fordyce, C.J. (1961). Catullus. Oxford: Oxford University Press.

Garrison, D.H. (2008). The Student’s Catullus (3rd ed.). Norman, USA: University of Oklahoma Press.

Godwin, J. (1999). Catullus: The Shorter Poems. Warminster, England: Aris & Phillips Ltd.

 

Listen by using the player below. Remember also that the podcast is available on iTunes here, or by searching for "reading Latin poetry" in the iTunes store.